monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 51, 8
Quomodo enim potest luna convenire paschalibus solenniis, ubi nunquam paschalia sunt celebranda solennia? Et si nunquam XIII Calendarum Aprilium Pascha celebrandum, etiamsi sexta decima provenerit, errant profecto Latini qui lunam paschalem a III Nonas Martias inchoare decernunt, in qua decimo sexto et decimo septimo eo quod aequinoctium non transierit, non licet Pascha fieri.